monumenta.ch > Isidorus > 24
Isidorus, De Natura Rerum, XXIII. De positione septem stellarum errantium. <<<     >>> XXV. De lapsu stellarum.

CAPUT XXIV. De lumine stellarum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXIV.---N. 1. Stellas omnes non habere lumen. Macrobius lib. I. In somn., cap. 19, lunam unam alieno lumine, caeteras omnes stellas suo lucere, ait.

Ibid. Celari. Al., celare dicimus. AREV.

]
Stellas non habere proprium lumen, sed a sole illuminari dicunt, nec eas unquam de coelo ascendere [Al. abscedere], sed veniente sole celari. Omnia enim sidera obscurantur, sole oriente, non cadunt. Nam dum sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub eius luminis fulgore evanescunt; ita ut praeter solis ignem nullus sideris splendor videatur. Hinc etiam et sol appellatus, eo quod solus appareat obscuratis cunctis sideribus. Nec mirum hoc de sole, cum etiam plena luna, et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. Esse autem etiam per diem in coelo stellas probat solis deliquium, quod quando sol obiecto orbe lunae fuerit obscuratus, clariora in coelo videantur astra.
2 Stellae autem, secundum mysticum sensum, sancti viri intelliguntur. De quibus dictum est: Qui numerat multitudinem stellarum. Sicut enim omnes stellae a sole illuminantur, ita sancti a Christo gloria coelestis regni glorificantur. Et sicut prae fulgore solis et vi maxima luminis eius sidera obtunduntur, ita et omnis splendor sanctorum in comparatione gloriae Christi quodammodo obscuratur. Et quemadmodum stellae sibi differunt claritate, ita iustorum diversitas meritorum discretione.